# Epistulae 140.85

Augustine, Epistulae, Letter 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/140.85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/140.85

Quando ergo tales reppereris, non tibi persuadeant inanitatem uasorum suorum sed tu eis potius plenitudinem. unde ait apostolus: Quisquis se putat aliquid scire, nondum scit, quem ad modum oportet scire; et mox ostendens, quid dixerit: Quisquis autem, inquit, diligit deum, hic cognitus est ab illo. nec sic dicere uoluit: Cognouit illum, sed dicendo 'cognitus est ab illo' expressius uoluit commendare etiam hoc ab illo nobis esse, ut eum diligamus. caritas enim dei diffunditur in cordibus nostris non per nos ipsos sed per spiritum sanctum, qui datus est nobis. necesse est autem, ut parum diligat deum, qui non ab illo sed a se ipso bonum se arbitratur effectum. unde autem fieri potest, ut talis non in se ipso sed in domino glorietur? qui enim gloriatur, quod sit bonus, in illo debet gloriari, a quo factus est bonus, ac per hoc, qui se a semet ipso factum bonum arbitratur, consequens est, ut in se ipso non in domino glorietur. omnis autem intentio gratiae testamenti noui, qua sursum cor habemus, quia omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, id agit, ne simus ingrati, atque in ipsa gratiarum actione nihil aliud agitur, nisi ut, qui gloriatur, in domino glorietur. Habes librum etsi prolixum tamen, quantum existimo, non superfluum. sed ama etiam ecclesiasticas legere litteras et non multa inuenies, quae requiras ex me; sed legendo et ruminando, si etiam pure deum largitorem bonorum omnium depreceris, omnia, quae cognitione digna sunt, aut certe plurima ipso magis inspirante quam hominum aliquo commonente perdisces. quamquam eo ipso, quo forinsecus bene admonentem iudicio non errante adprobamus, quid aliud quam internum lumen magistrum nos habere testamur?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
