# Epistulae 141.9

Augustine, Epistulae, Letter 141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/141.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/141.9

Nam protulerunt primo codicem Optati, unde quasi probarent Caecilianum ab imperatore damnatum. qui codex cum contra illos legeretur et magis ostenderet Caecilianum fuisse purgatum, ab omnibus risi sunt. sed quia ipse risus non potuit ab exceptoribus excipi, uerbis suis apud acta risos se esse testati sunt. iterum protulerunt et recitauerunt libellum imperatori Constantino a suis maioribus datum, ubi questi sunt, quod eos memoratus imperator grauiter persequeretur, ae sic eodem libello manifestarunt se apud imperatorem a Caeciliano fuisse superatos falsumque esse, quod dixerunt, eum ab imperatore damnatum. tertio protulerunt litteras eiusdem Constantini ad uicarium Verinum datas, ubi eos grauiter detestatur et propterea dicit de exilio relaxandos et furori suo dimittendos, quia iam deus in illos coeperat uindicare, ac sic etiam istis imperatoris litteris confirmarunt falsum se dixisse, quod Caecilianus ab imperatore damnatus sit, cum potius imperator ipsos a Caeciliano uictos esse monstrauerit, quando eos uehementer execratus ideo iussit, ut de exilio dimitterentur, ut deo iudice, sicut etiam coeperant, punirentur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
