# Epistulae 142.1

Augustine, Epistulae, Letter 142. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/142.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/142.1

Laetificauit nos uester aduentus, sed non uos absentia nostra contristet. in illa enim ecclesia sumus, quae propitio deo, licet usquequaque porrecta et toto orbe diffusa sit, unum tamen corpus est magnum unius capitis magni, quod caput eius est ipse saluator, sicut apostolus dicit. de huius autem capitis glorificatione, quae post eius resurrectionem futura fuerat, tanto ante propheta praedixit: Exaltare super caelos, deus, et, quia illo super caelos exaltato ecclesia eius omnem terram copiosa fecunditate fuerat impletura, consequenter idem psalmus adiunxit: Et super omnem terram gloriatua. proinde, dilectissimi, stabili mente et firmissimo corde sub tam excelso capite in tam glorioso corpore persistamus, in quo inuicem membra sumus. unde, etiam si remotissimis terris mea longinqua esset absentia, in illo simul essemus, a cuius corporis unitate recedere non debemus. si enim nos una domus haberet, utique simul esse diceremur; quanto magis simul sumus, cum in uno corpore simul sumus! quamquam etiam in una domo nos esse ueritas ipsa testatur, quoniam sancta scriptura, quae corpus Christi esse dicit ecclesiam, ipsa itidem dicit eandem ecclesiam esse domum dei.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
