Latin
Letter 143
Augustine, Epistulae 143.10
Unproofread scanNot analysed yet
Et tamen, si assertores eius sententiae, qua creduntur animae in suis singulis corporibus fieri, adfirment ita esse dictum de spiritu, qui pro anima est positus, Meus dedit eum>, quem ad modum recte dicitur dedisse nobis oculos uel aures uel manus uel quodlibet aliud, quae membra utique non extra iam fecerat et alicubi reposita habebat, quae cum opus essent, daret, hoc est adderet et adiungeret, sed illic ea fecit in corpore, cui dedisse illa dicitur, quid ei respondeatur non uideo. nisi forte alia uel testimonia proferantur uel certa ratio, unde ista opinio refellatur. itemque illi. qui putant animas in corpora sponte defluere, sic accipiunt dictum 'deus dedit eum\\ quo modo dictum est: Tradidit illos deus in concupiscentiam cordis eorum. proinde unum uerbum relinquitur, quod dictum est: Reuertatur ad deum, quo pacto accipi possit 'reuerti', ubi ante non fuit, si animae in suis quaeque corporibus fiunt, quo solo uerbo una illarum quattuor angustatur opinio. sed neque propter hoc unum uerbum temere existimo illam sententiam esse refutandam, ne forte possit ostendi aliquo genere locutionis, quo sancta scriptura uti solet. hoc quoque recte dici potuisse, ut reuerti intellegatur ad deum spiritus creatus tamquam ad auctorem, a quo creatus est, non tamquam ad eum, apud quem primitus fuit.