# Epistulae 143.11

Augustine, Epistulae, Letter 143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/143.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/143.11

Haec ideo scripsi, ut, quisquis illarum quattuor de anima sententiarum aliquam uoluerit adstruere atque defendere, talia proferat uel de scripturis in auctoritatem ecclesiasticam receptis, quae non possint aliter accipi, sicuti est, quod deus fecit hominem, uel ratione tam certa, ut contradictio aut nulla existat aut insaniae similis merito iudicetur, uelut si quisquam dicat nec ueritatem cognoscere nec falli quemquam posse nisi uiuentem; neque enim, ut uideamus, quam sit hoc uerum; scripturarum auctoritas necessaria est ac non sensus ipse communis ita uerum esse perspicua ratione proclamat, ut, quisquis contradixerit, dementissimus habeatur. hoc si in ista obscurissima quaestione, quae de anima est, praestare aliquis potest, adiuuet inperitiam meam; quod si non potest, non culpet cunctationem meam.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
