# Epistulae 143.4

Augustine, Epistulae, Letter 143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/143.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/143.4

Cum ergo non, sicut quidam carissimi mei putant, nulla uel pauca sed potius plura fortasse, quam etiam maledici opinantur, uerba dixerim, quae mallem reuocare, si possem, non mihi Tulliana illa blanditur, qua dictum est: 'Nullum umquam uerbum, quod reuocare uellet, emisit', sed angit me plane Horatiana sententia: Nescit uox missa reuerti. ;. hinc est, quod periculosissimarum quaestionum libros de genesi scilicet et de trinitate diutius teneo, quam uultis et fertis, ut, si non potuerint nisi habere aliqua, quae merito reprehendantur, saltem pauciora sint, quam esse possent. si praecipiti festinatione inconsultius ederentur. uos enim, ut uestrae indicant litterae — nam hoc mihi etiam sanctus frater et coepiscopus meus scripsit Florentius —, ideo, ut edantur. urgetis, quo possint a me, dum in hac carne uiuo, defendi, cum uel ab inimicis mordentibus uel etiam ab amicis parum intellegentibus fortasse in quibusdam coeperint accusari. quod utique propterea dicitis, quia non putatis esse in eis aliquid, quod uera possit ratione culpari; alioquin non me ad eorum editionem sed ad diligentiorem emendationem potius hortaremini. ego autem iudices ueros et ueritate seueros magis intueor, inter quos et me ipsum primitus constituere uolo, ut ad illos ea tantum reprehendenda perueniant, quae a me quamuis sedulo perscrutante uideri minime potuerunt.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
