# Epistulae 143.7

Augustine, Epistulae, Letter 143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/143.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/143.7

Quaerant ergo alia, quae recte reprehendant, non solum in aliis festinantius editis uerum etiam in his ipsis libris meis de libero arbitrio. neque enim eos inuenturos nego, unde mihi et beneficium conferant, quoniam, si illi, quod iam in multorum manus exierunt, corrigi non possunt, ego certe, quod uiuo adhuc, possum. haec autem uerba tam caute a me posita, ut nulli de animae exortu quattuor illarum opinioni rationiue praescriberem, hi tantum reprehendant, qui reprehendendam putant eandem ipsam de re tam obscura cunctationem meam. contra quos me non defendo, quod recte faciam in hac quaestione cunctari, cum omnino non dubitem et inmortalem esse animam non ita ut deus, qui solus habet inmortalitatem, sed modo quodam sui generis et eam esse creaturam, non substantiam creatoris et si quid aliud de natura eius certissimus teneo. sed quia hoc me facere compellit de animae exortu caliginosissimae quaestionis obscuritas, manum potius porrigant confitenti et, quicquid illud est, nosse cupienti et doceant, si possunt, uel ostendant, si quid de hac re uel certa ratione didicerunt uel apertissimo diuino eloquio crediderunt. si enim ratio contra diuinarum scripturarum auctoritatem redditur, quamlibet acuta sit, fallit ueri similitudine; nam uera esse non potest. rursus si manifestissimae certaeque rationi uelut scripturarum sanctarum obicitur auctoritas, non intellegit, qui hoc facit, et non scripturarum illarum sensum. ad quem penetrare non potuit, sed suum potius obicit ueritati, nec quod in eis, sed quod in se ipso uelut pro eis inuenit, opponit.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
