# Epistulae 143.8

Augustine, Epistulae, Letter 143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/143.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/143.8

Exempli gratia diligenter adtende quod dicam. scriptum est prope finem libri, qui uocatur ecclesiastes, cum de solutione hominis, quae fit per mortem istam, qua dirimitur anima a corpore, scriptura loqueretur: Et conuertatur puluis in terram, sicut fuit, et spiritus reuertatur ad deum, qui dedit eum. sententia huius auctoritatis procul dubio certa est nec quemquam decipit falsitate; sed si quispiam uoluerit eam sic interpretari. ut inde animarum propaginem, quod ex una illa, quam deus primo homini dedit, omnes ceterae ueniant. conetur adstruere, uidetur illi suffragari, quod ibi de carne dictum est pulueris nomine — nam utique puluis et spiritus nihil aliud hoc loco quam caro et anima intellegitur —, ut eo modo adfirmet animam reuerti ad deum, quod sit de traduce illius animae, quam primo homini dedit deus, quem ad modum conuertitur caro in terram, cum sit etiam ipsa de traduce illius carnis, quae in primo homine de terra facta est, ac sic contendat ex hoc, quod de carne notissimum est, debere nos credere illud, quod de anima occultum est. de traduce quippe carnis non ambigitur, sed de animae ambigitur. utrumque autem ita positum est in hoc testimonio, uelut singula singulis parili ratione reddantur, caro scilicet conuertatur in terram, sicut fuit — inde enim sumpta est, quando factus est primus homo —, et spiritus reuertatur ad deum, qui dedit eum, quando insufflauit in faciem hominis, quem finxerat, flatum uitae et factus est homo in animam uiuam, ut deinceps ex utraque re utriusque rei propago decurreret.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
