# Epistulae 143.9

Augustine, Epistulae, Letter 143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/143.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/143.9

Verum tamen, si illud est uerum, quod animas non ex illa una propagatas sed alibi creatas singulis singulas deus dat, etiam huic sententiae congruit, quod dictum est: Spiritus reuertatur ad deum, qui dedit eum. solae ergo reliquae duae opiniones uidentur excludi, quia, si fierent in singulis hominibus animae propriae, cum creantur, non putatur dici debuisse: Spiritus reuertatur ad deum, qui dedit eum, sed ad deum, qui fecit eum; 'dedit' enim ueluti sic sonat. quasi iam extra fuerit, quod dari posset. deinde, quod dictum est: Reuertatur ad deum, urgent uerbo et premunt dicentes: Quo modo reuertetur, ubi numquam antea fuerit? potius enim dici debuisse adserunt 'eat ad deum' uel 'pergat' uel 'uadat ad deum', quam 'reuertatur ad deum', si numquam illic antea spiritus iste fuisse credendus est. item, quo modo animae sponte labantur in corpus, cum scriptum sit: Dedit eum, non tam in promptu est explicare. ac per hoc, ut dixi, duae istae opiniones sub uerbis huius testimonii laborant, una, qua putantur singulae quaeque animae in suis singulis corporibus fieri, alia, qua putantur in corpora sponte demergi. duabus autem illis, sine de traduce illius unius ueniant siue antea iam creatae et apud deum constitutae singulis corporibus dentur, sine labore uerba ista coaptantur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
