# Epistulae 144.2

Augustine, Epistulae, Letter 144. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/144.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/144.2

Xenocrates Polemonem, ut scribitis et nos ex illis litteris recordamur, de fruge temperantiae disputando non solum ebriosum uerum et tunc ebrium ad mores alios repente conuertit. quamquam ergo ille, sicut prudenter et ueraciter intellexistis, non deo fuerit adquisitus sed tantum a dominatu luxuriae liberatus, tamen ne id ipsum quidem, quod melius in eo factum est, humano operi tribuerim sed diuino. ipsius namque corporis, quod est infimum nostrum, si qua bona sunt sicut forma et uires et salus et si quid eius modi est, non sunt nisi ex deo creatore ac perfectore naturae; quanto magis animi bona donare nullus alius potest! quid enim superbius uel ingratius cogitare potest humana uecordia, si putauerit. cum carne pulchrum deus faciat hominem, animo castum ab homine fieri? hoc in libro Christianae sapientiae sic scriptum est: Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum. Polemon ergo si ex luxurioso continens factus ita sciret, cuius esset hoc donum, ut eum abiectis superstitionibus gentium pie coleret, non solum continens sed etiam ueraciter sapiens et salubriter religiosus existeret, quod ei non tantum ad praesentis uitae honestatem uerum et ad futurae inmortalitatem ualeret. quanto minus igitur mihi adrogare debeo conuersionem istam uestram uel populi uestri, quam nobis modo nuntiastis, quae me nec loquente nec saltem praesente procul dubio diuinitus facta est, in quibus ueraciter facta est! hoc itaque praecipue cognoscite, hoc pie humiliterque cogitate. deo, fratres, deo gratias agite, deum timete, ne deficiatis, amate, ut proficiatis.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
