# Epistulae 145.2

Augustine, Epistulae, Letter 145. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/145.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/145.2

Vobis autem quem ad modum sit et utrum uobis aliquam requiem, quantum in hac terra potest, dominus praestiterit, ualde nosse cupimus, quoniam, si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra atque ita plerumque contingit, ut, dum aliquos fratres nostros in quantulacumque requie constitutos in mediis nostris anxietatibus cogitamus, non parua ex parte recreemur, tamquam et nos in ipsis quietius tranquilliusque uiuamus. quamuis etiam cum molestiae in huius uitae fragilitate crebrescunt, aeternam requiem nos desiderare compellunt. mundus quippe iste periculosior est blandus quam molestus et magis cauendus, cum se inlicit diligi, quam cum admonet cogitque contemni. nam cum omnia, quae in illo sunt, concupiscentia sint carnis et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, saepe etiam his, qui talibus spiritalia, inuisibilia, aeterna praeponunt, inserit se terrenae suauitatis affectus et delectationibus suis nostra comitatur officia. quanto enim sunt caritati futura meliora, tanto sunt infirmitati uiolentiora praesentia. et utinam hi, qui ea uidere et gemere nouerunt, uincere et euadere mereantur! quod sine dei gratia nullo modo uoluntas implet humana, quia nec libera dicenda est, quam diu est uincentibus et uincientibus cupiditatibus subdita; a quo enim quis deuictus est, huic et seruus addictus est, et: Si uos filius liberauerit, ait ipse dei filius, tunc uere liberi eritis.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
