# Epistulae 145.3

Augustine, Epistulae, Letter 145. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/145.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/145.3

Lex itaque docendo et iubendo, quod sine gratia impleri non potest, homini demonstrat suam infirmitatem, ut quaerat demonstrata infirmitas saluatorem, a quo sanata uoluntas possit, quod infirma non posset. lex igitur adducit ad fidem, fides impetrat spiritum largiorem, diffundit spiritus caritatem, implet caritas legem. ideo lex paedagogus uocatur, sub cuius minacissima seueritate qui inuocauerit nomen domini,! saluus erit. quo modo autem inuocabunt, in quem non crediderunt? proinde, ne littera sine spiritu occidat, spiritus uiuificans credentibus et inuocantibus datur, caritas uero dei diffunditur in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, ut fiat, quod idem apostolus dicit: Plenitudo legis caritas. ita bona est lex illi, qui ea legitime utitur, utitur autem legitime, qui intellegens, quare sit data, per eius comminationem confugit ad gratiam liberantem. huic gratiae, qua iustificatur impius, quisquis ingratus uelut ad legem implendam de suis uiribus fidit,' ignorans dei iustitiam et suam uolens constituere, iustitiae dei non est subiectus ac per hoc fit ei lex non absolutionis adiutorium sed uinculum criminis, non quia lex malum est, sed quia peccatum, sicut scriptum est, per bonum talibus operatur mortem; per mandatum enim grauius delinquit, qui per mandatum scit, quam malum sit, quod admittit.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
