Latin
Letter 145
Augustine, Epistulae 145.4
Unproofread scanNot analysed yet
Inaniter autem putat uictorem se esse peccati, qui poenae timore non peccat, quia, etsi non impletur foris negotium malae cupiditatis, ipsa tamen mala cupiditas intus est hostis. et quis coram deo -innocens inuenitur, qui uult fieri, quod uetatur, si subtrahas, quod timetur? ac per hoc in ipsa uoluntate reus est, qui uult facere. quod non licet fieri, sed ideo non facit, quia impune non potest fieri. nam quantum in ipso est, mallet non esse iustitiam peccata prohibentem atque punientem et utique, si mallet non esse iustitiam, quis dubi- 5 tauerit, quod eam, si posset, auferret? ac per hoc quo modo iustus est iustitiae talis inimicus, ut eam, si potestas detur, praecipientem auferat, ne comminantem uel iudicantem ferat? inimicus ergo iustitiae est, qui poenae timore non peccat, amicus autem erit, si eius amore non peccet; tunc enim uere o timebit peccare. nam qui gehennas metuit, non peccare metuit sed ardere; ille autem peccare metuit, qui peccatum ipsum sicut gehennas odit. ipse est timor domini castus, permanens in saeculum saeculi; nam ille timor poenae tormentum habet et non est in caritate eumque perfecta s caritas foras mittit.