# Epistulae 145.5

Augustine, Epistulae, Letter 145. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/145.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/145.5

Tantum porro quisque peccatum odit, quantum iustitiam diligit, quod non poterit lege terrente per litteram sed spiritu sanante per gratiam. tunc fit, quod apostolus admonet: Humanum dico propter infirmitatem carnis uestrae; sicut enim exhibuistis membra uestra deseruire inmunditiae et iniquitati ad iniustitiam, sic nunc exhibete membra uestra deseruire iustitiae in sanctificationem. quid est enim 'sicut illud ita et hoc' nisi quem ad modum ad peccandum nullus uos cogebat timor sed ipsius libido uoluptasque peccati, sic ad iuste uiuendum non uos supplicii metus urgeat, sed ducat delectatio caritasque iustitiae? et haec quidem, quantum mihi uidetur, nondum est perfecta sed quodam modo adulta iustitia. neque enim frustra praemitteret: Humanum dico propter infi(mitatem carnis uestrae, nisi quia plus aliquid dicendum fuit, si iam illi ferre potuissent. plus quippe seruitutis debetur iustitiae, quam peccato solent homines exhibere. nam poena corporis etsi non a uoluntate tamen reuocat ab opere peccati nec facile quisque est, qui palam committat, quo inlicitam et inmundam percipiat uolup-; tatem, si cruciatus uindictae certum est continuo secuturos. iustitia uero sic amanda est, ut ab eius operibus etiam poenae corporis nos cohibere non debeant atque inter manus etiam crudelium inimicorum luceant opera nostra coram hominibus, ut, quibus placere possunt, glorificent patrem nostrum, qui in caelis est.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
