Latin
Letter 145
Augustine, Epistulae 145.7
Unproofread scanNot analysed yet
Quae caritas dei, quod perpetua cogitatione tenendum est, diffunditur in cordibus nostris per spiritum' sanctum, qui datus est nobis, ut, qui gloriatur, in domino glorietur. cum ergo nos huius caritatis, qua lex ! uerissime impletur, pauperes egentesque sentimus, non de ! inopia nostra diuitias eius exigere sed orando petere, quaerere, pulsare debemus, ut ille, apud quem est fons uitae, det nobis inebriari ab ubertate domus suae et uoluptatis suae potare torrentem, quo inundati atque uegetati non solum tristitia non', absorbeamur, uerum etiam gloriemur in tribulationibus', scientes, quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes uero non confundit, non quia per nos ipsos hoc possumus, sed quoniam caritas! dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.