# Epistulae 145.8

Augustine, Epistulae, Letter 145. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/145.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/145.8

Delectauit me ista saltem per litteras loqui tecum, quae cum praesente non potui, et hoc non propter te, qui non alta sapiens consentis humilibus, sed propter quosdam, qui nimium adrogant humanae uoluntati, quam lege data putant ad eam implendam sibi posse sufficere nulla super doctrinam legis gratia sanctae inspirationis adiutam. per quorum disputationem infirmitati hominum miserae atque indigae suadetur, ut nec orare debeamus, ne intremus in temptationem, non quia hoc audent aperte dicere, sed eorum sententiam uelint nolint hoc utique sequitur. nam ut quid nobis dicitur: Vigilate et orate, ne intretis in temptationem? ut quid etiam secundum hanc exhortationem, cum doceret orare, praecepit, ut dicamus: Ne nos inferas in temptationem, si hoc non impletur ex adiutorio gratiae diuinae, sed id totum est in arbitrio uoluntatis humanae? quid plura? saluta fratres, qui tecum sunt, et orate pro nobis, ut salui simus secundum illam salutem, de qua dicitur: Non est opus sanis medicus sed male habentibus; non ueni uocare iustos sed peccatores. orate ergo pro nobis, ut iusti simus, quod quidem homo non potest, nisi norit et uelit, et erit continuo, qui plene uoluerit; sed hoc ipsum in eo non erit, nisi gratia spiritus sanetur et adiuuetur, ut possit.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
