# Epistulae 146.1

Augustine, Epistulae, Letter 146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/146.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/146.1

Gratias ago plurimum, quod me litteris tuis exhilarare dignatus es et certum facere de salute uestra. retribuat tibi dominus bona, quibus semper sis bonus, et cum illo aeterno uiuas in aeternum, domine dilectissime et desiderantissime frater. ego autem etsi in me non agnosco praeconia de me tua, quae tuae benignitatis epistula continet, beniuolo tamen animo erga exiguitatem meam ingratus esse non possum simul admonens, ut potius ores pro me, quo talis a domino fiam, qualem me iam esse arbitraris. [Et alia manu:] Memor nostri incolumis domino placeas, domine dilectissime et desiderantissime frater.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
