# Epistulae 147.1

Augustine, Epistulae, Letter 147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.1

Memor debiti, quod ex tua petitione et mea promissione factum est, religiosa famula dei Paulina, persolutionis quoque eius neglegens esse non debui. cum enim petiuisses, ut de inuisibili deo, utrum per oculos corporeos possit uideri, prolixe aliquid copioseque ad te scriberem, negare non potui, ne sanctum studium tuum offenderem; sed promissum distuli o sine propter alias occupationes meas siue quod a me id flagitaretur, unde aliquanto diutius cogitari oportebat. sed cum tanta res esset, quae cogitando, non tam quid de ea sentiendum dicendumue esset, quam quonam modo persuadendum his, qui diuersa sentirent, fieret difficilior, finem aliquando dilationi adhibendum putaui sperans diuinum adiutorium magis mihi scribenti quam differenti adfuturum. quam ob rem primum mihi uidetur plus ualere in hac inquisitione uiuendi quam : loquendi modum. nam qui didicerunt a domino Iesu Christo mites esse et humiles corde, plus cogitando et orando proficiunt quam legendo et audiendo. nec ideo tamen agere partes suas sermo cessauerit, sed, cum plantator et rigator officium sui gesserit muneris, cetera illi, qui dat incrementum, relinquit; ille quippe etiam ipsum plantatorem rigatoremque formauit.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
