# Epistulae 147.13

Augustine, Epistulae, Letter 147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.13

Quid est ergo, quod eadem dicit auctoritas: Deum nemo uidit umquam? an fortasse respondetur, quod illa testimonia de uidendo deo sunt, non de uiso? ipsi enim deum uidebunt, dictum est, non 'uiderunt', et non (uidimus) sed 'uidebimus eum sicuti est). proinde his sententiis non est contrarium: Deum nemo uidit umquam. uidebunt enim, quem non uiderunt, qui mundo corde filii dei esse uoluerint. quid I est igitur: Vidi deum facie ad faciem et salua facta est anima mea? an et hoc non est contrarium illi, quod dictum est: Deum nemo uidit umquam? et illud, quod de ' Moyse scriptum est, quia loquebatur cum deo facie ad faciem, sicut quis loquitur ad amicum suum; et illud, quod propheta Esaias de se ipso loquens ait: Vidi dominum ; sabaoth sedentem in throno, et si qua alia solent similia testimonia ex eadem auctoritate proferri, quo modo non sunt contraria sententiae, qua dictum est: Deum nemo uidit umquam? quamquam et ipsum euangelium potest putari sibi le esse contrarium. quo modo enim uerum est, quod in eo dicitur: Qui me uidit, uidit et patrem, si deum nemo uidit umquam? quo modo uerum est: Angeli eorum semper uident faciem patris mei, si deum nemo uidit umquam?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
