Latin
Letter 147
Augustine, Epistulae 147.16
Unproofread scanNot analysed yet
. Nam quod dominus ait: Qui me uidit, uidit et patrem,I potest paulo attentius consideratum non uideri esse contrarium' ei, quod dixit: Deum nemo uidit umquam. neque enim dixit: (Quia me uidistis, uidistis et patrem), sed dicendo: Qui I me uidit, uidit et patrem ostendere uoluit unitatem sub-' stantiae patris et filii, ne in aliquo inter se putarentur esse dissimiles. ac per hoc, quoniam uerum dictum est: Qui me uidit, uidit et patrem, profecto, quoniam deum nemo hominum uidit umquam, nec patrem quisquam putandus est uidisse nec filium, secundum quod deus est filius et cum patre unus deus; nam secundum id, quod homo est, utique in terra uisus est et cum hominibus conuersatus est.