# Epistulae 147.18.1-17

Augustine, Epistulae, 147.18.1 to 147.18.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.18.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.18.1

mTon inmerito', inquit, 'angelus uidetur in templo, quia ueri sacerdotis iam nuntiabatur aduentus et caeleste sacrificium parabatur, in quo angeli ministrarent. et bene apparuisse dicitur ei, qui eum repente conspexit. hoc specialiter aut de angelis aut de deo scriptura diuina tenere consueuit, ut, quod non potest praeuideri, apparere dicatur. sic enim habes: Apparuit deus Abrahae ad ilicem Mambre; nam qui ante non praesentitur, sed repentino uidetur aspectu, apparere memoratur. non enim similiter sensibilia uidentur et is, cuius in uoluntate situm est uideri et cuius naturae est non uideri, uoluntatis uideri. nam si non uult, non uidetur; si uult, uidetur. apparuit enim deus Abrahae, quia uoluit; aliis, quia noluit, non apparuit. uisum est etiam Stephano, cum lapidaretur a populo, aperiri caelum, uisus est etiam Iesus stans ad dexteram dei et non est uisus a populo; uidit Esaias dominum sabaoth, sed alius uidere non potuit, quia, cui placuit, apparuit. et quid de hominibus loquimur, cum etiam de ipsis caelestibus uirtutibus et potestatibus legerimus quia: Deum nemo uidit umquam? et addidit, quod ultra caelestes est potestates: Unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse narrauit. aut adquiescatur igitur necesse est, si deum patrem nemo uidit umquam, filium uisum esse in ueteri testamento et desinant haeretici ex uirgine ei principium dare, qui antequam nasceretur ex uirgine, uidebatur, aut certe refelli non potest uel patrem uel filium uel certe spiritum sanctum, si tamen est sancti spiritus uisio, ea specie uideri, quam uoluntas elegerit, non natura formauerit, quoniam spiritum quoque uisum accepimus in columba. et ideo deum nemo uidit umquam, quia eam, quae in deo habitat, plenitudinem diuinitatis nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit; 'uidit' enim ad utrumque referendum est denique cum additur: Unigenitus filius ipse narrauit, mentium magis quam oculorum uisio declaratur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
