# Epistulae 147.18.18-38

Augustine, Epistulae, 147.18.18 to 147.18.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.18.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.18.18

species enim uidetur, uirtus uero narratur; illa oculis, haec mente comprehenditur. sed quid de trinitate dicam? Seraphin, quando uoluit, apparuit et uocem eius Esaias solus audiuit. apparuit angelus et nunc praesto est, sed non uidetur. neque enim in potestate nostra est uidere sed in potestate illius apparere. tamen, etsi potestas non est uidendi, eat gratia promerendi, ut uidere possimus. et ideo, qui habuit gratiam, meruit copiam; nos copiam non meremur, quia deum uidendi gratiam non habemus. et quid mirum, si in praesenti saeculo, nisi quando uult, dominus non uidetur? in ipsa quoque resurrectione non facile est deum uidere nisi his, qui corde sint mundo, et ideo: Beati mundo corde; ipsi enim deum uidebunt. quantos beatos iam numerauerat et tamen uidendi his deum non promiserat facultatem! si ergo hi, qui mundo sunt corde, deum uidebunt, utique alii non uidebunt; neque enim indigni deum uidebunt neque is, qui deum uidere noluerit, potest deum uidere. nec in loco deus uidetur sed mundo corde nec corporalibus oculis deus quaeritur nec circumscribitur uisu nec tactu tenetur nec auditur affatu nec sentitur incessu; et, cum absens putatur, uidetur et, cum praesens est, non uidetur. denique nec apostoli omnes Christum uidebant et ideo ait: Tanto tempore uobiscum sum et adhuc me non cognouistis. qui enim cognouit, quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum, et supereminentem scientiae caritatem Christi, uidit et Christum, uidit et patrem. nos enim iam secundum carnem non nouimus Christum sed secundum spiritum. spiritus enim ante faciem nostram Christus dominus, qui nos in omnem plenitudinem dei misericordia sua implere dignetur, ut uideri possit a nobis'.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
