# Epistulae 147.2

Augustine, Epistulae, Letter 147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.2

Secundum interiorem igitur hominem percipe uerba intellectus. ipse enim renouatur de die in diem, etiam cum exterior iste corrumpitur siue castigatione abstinentiae siue aliqua morbida ualitudine siue quolibet casu uel certe, quod necesse est etiam his, qui sano corpore diu uiuunt, ipso aetatis accessu. erige itaque spiritum mentis tuae, qui renouatur in agni-I tione secundum imaginem eius, qui creauit eum, ubi per fidem in te habitat Christus, ubi non est Iudaeus et' Graecus, seruus liber, masculus femina, ubi non morieris, cum solui corpore coeperis, quia nec ibi marcuisti, cum sis annis grauis. hoc interiore tuo erecta intende et uide, quae ! loquor. nolo auctoritatem meam sequaris, ut ideo putes tibi aliquid necesse esse credere, quoniam a me dicitur; sed aut! scripturis canonicis credas, si quid nondum, quam sit uerum, uides, aut interius demonstranti ueritati, ut hoc plane uideas. !

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
