# Epistulae 147.22

Augustine, Epistulae, Letter 147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.22

Porro si propterea deum nemo uidit umquam, quia, sicut ait disputator, cuius uerba consideramus, (plenitudinem diuinitatis eius nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit; (nidi t) enim ad utrumque referendum est', restat inquirere, quo modo angeli deum uideant, propter illud, quod ex euangelio commemoraui: Angeli eorum semper uident faciem patris mei. si enim et ipsis non sicuti est, sed latente sua natura in specie, qua uoluerit, apparet, magis magisque requirendum est, quo modo eum nos uidebimus, sicuti est et sicut Moyses desiderauit, cum peteret, ut deus, qui in conspectu eius erat, ostenderet illi semet ipsum. hoc enim nobis summum praemium in resun-ectione promittitur, quod erimus aequales angelis dei, ac per hoc, si nec ipsi eum uident, sicuti est, quo modo nos ita uisuri sumus, cum eis aequales in resurrectione facti fuerimus? sed uide, quid consequenter dicat noster Ambrosius: 'Denique', inquit, (cum additur: Unigenitus filius ipse narrauit, mentium magis quam oculorum uisio declaratur. species enim uidetur, uirtus uero narratur; illa oculis, haec mente comprehenditur'. qui paulo ante dixerat uisionem ad utrumque referendam, nunc eam non menti sed oculis dedit non, ut opinor, neglegenter sua uerba respiciens, sed quia usitatius in loquendo solemus oculis adtribuere uisionem sicut speciem corpori. nam et hanc mos loquendi crebrius usurpat in rebus, quae locis continentur uarianturque coloribus. sed si nulla species esset mente contuenda, non diceretur ille speciosus forma prae filiis hominum. neque enim hoc secundum carnem dictum est et non secundum speciem spiritalem. dicitur ergo et species pertinens ad mentis obtutum; sed quia usitatius in corporibus dicitur uel in similitudinibus corporum, ideo dixit: 'Species uidetur, uirtus uero narratur; illa oculis, haec mente comprehenditur'. proinde narrante unigenito, qui est in sinu patris, narratione ineffabili creatura rationalis munda et sancta impletur dei uisione ineffabili, quam tunc consequemur, cum aequales angelis facti fuerimus, quia, sicut uidentur ista uisibilia corporis sensibus nota, deum nemo uidit umquam, quoniam. si aliquando eo modo uisus est, non sicut ista natura uidetur, sed uoluntate uisus est specie, qua 'uoluit, apparens latente natura atque in se incommutabiliter permanente. eo autem modo, quo uidetur, sicuti est, nunc fortasse uidetur a quibusdam angelis, a nobis autem tunc ita uidebitur. cum eis facti. fuerimus aequales.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
