Latin
Letter 147
Augustine, Epistulae 147.23
Unproofread scanNot analysed yet
! Deinde cum addidisset, quia nec potestates caelorum sicut Seraphin, nisi cum uolunt et quem ad modum uolunt, uidentur, ut hinc etiam coniceretur, quanta sit inuisibilitas trinitatis: Tamen), inquit, 'etsi potestas non est uidendi, est gratia promerendi, ut uidere possimus. et ideo, qui habuit gratiam, meruit copiam; nos copiam non meremur, quia deum uidendi gratiam non habemus'. his utique uerbis, qui non sua docet, sed euangelium exponit, non hoc uoluit intellegi, quod quidam eorum uidebunt deum, quidam uero non uidebunt, quibus credentibus dedit potestatem filios dei fieri, cum ad eos omnes pertineat, quod dictum est: Videbimus eum sicuti est, sed dicendo (nos copiam non meremur, quia deum uidendi gratiam non habemus) de hoc saeculo se loqui significauit, ubi quibusdam deus licet non in sua natura, sed in qua uoluit specie, dignatus est apparere sicut Abrahae, sicut Esaiae aliisque similibus; ceteris uero innumerabilibus quamuis ad suum populum et hereditatem aeternam pertinentibus nulla uel tali specie se demonstrat. in futuro autem saeculo, qui regnum accepturi sunt, quod eis ab initio praeparatum est, omnes eum corde mundo uidebunt nec in illo regno nisi tales erunt.