# Epistulae 147.24

Augustine, Epistulae, Letter 147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.24

Adtende itaque, quid adiungat iam de illo saeculo dicere incipiens: et quid mirum', inquit, <si in praesenti saeculo, nisi quando uult, dominus non uidetur? in ipsa quoque resurrectione non facile est deum uidere nisi eis, qui corde sint mundo, et ideo: Beati mundo corde; ipsi enim deum uidebunt. quantos beatos iam numerauerat et tamen uidendi his deum non promiserat facultatem! si ergo hi, qui mundo sunt corde, deum uidebunt, utique alii non uidebunt; neque enim indigni deum uidebunt neque is, qui deum uidere noluerit, potest deum uidere). cernis, quam circumspecte loquatur iam de his, qui in futuro saeculo uidebunt deum; neque enim omnes, sed qui digni sunt. resurgent enim et digni et indigni regno illo, ubi uidebitur deus, quoniam omnes, qui in monumentis sunt, audient uocem eius et procedent, sed cum magna differentia; nam qui bene fecerunt, in resurrectionem uitae, qui autem male egerunt, in resurrectionem iudicii. hic iudicium poenam aeternam significat, sicut etiam illud dictum est: Qui non credit, iam iudicatus est.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
