Latin
Letter 147
Augustine, Epistulae 147.25
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ergo ait sanctus Ambrosius 'neque is, qui deum uidere noluerit, potest deum uidere\\ quid aliud intellegi uoluit, nisi quia is, qui mundando cordi curam tanta re dignam non uult inpendere, non uult deum uidere? uide proinde, quid adiungat: 'Nec in loco', inquit, 'deus uidetur sed mundo corde\\ quid euidentius, quid expressius dici potuit? ab hac igitur uisione diabolus et angeli eius et omnes cum eis impii sine ulla nebula dubitationis exclusi sunt, quoniam mundo corde non sunt. ac per hoc, quod scriptum est in libro Iob uenisse angelos in conspectu dei et uenisse cum eis diabolum, non ideo diabolus deum uidisse credendus est. ipsi enim dicti sunt uenisse in conspectu dei, non deus in conspectu eorum. ueniunt autem in conspectu nostro, quae uidemus, non a quibus uidemur. uenerunt ergo, sicut in multis codicibus legitur, ut adsisterent coram domino, non ut coram ipsis deus. nec opus est in hoc loco inmorari, ut pro uiribus nostris conemur ostendere, quo modo et hoc temporaliter fiat, cum in dei conspectu semper sint omnia.