# Epistulae 147.26

Augustine, Epistulae, Letter 147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.26

Nunc enim quaeritur, quo modo uideatur deus non ea specie, qua et in isto saeculo quibusdam uoluit apparere, quando non solum cum Abraham aliisque iustis uerum etiam cum Cain fratricida locutus est, sed quo modo uideatur in illo regno, ubi eum filii eius uidebunt, sicuti est. tunc quippe satiabitur in bonis desiderium eorum, quo desiderio flagrabat Moyses, cui loqui ad deum facie ad faciem non sufficiebat et dicebat: Ostende mihi temet ipsum manifeste, ut uideam te, tamquam diceret, quod in psalmo ex eodem desiderio canitur: Satiabor, cum manifestabitur gloria tua; quo desiderio ardebat et Philippus et sic satiari cupiebat dicens: Ostende nobis patrem et sufficit nobis. de hac uisione loquens eius etiam ipse amator et desiderator Ambrosius: 'Non in loco.., inquit, 'deus uidetur* sicut ad ilicem Mambre, sicut in monte Sina (sed mundo corde'; et sequitur sciens, quid desideret et quid aestuet et quid speret: 'Nec corporalibus', inquit, 'oculis deus quaeritur\\ quibus se ostendit Abrahae, Isaac, Iacob et aliis in hoc saeculo, 'nec circumscribitur uisu propter illud, quod dictum est: Posteriora mea uidebis, 'nec tactu tenetur', sicut etiam luctatus est cum Iacob, (nec auditur affatu', sicut non solum a tot sanctis uerum etiam a diabolo auditus est, (nec sentitur incessu* sicut aliquando, cum in paradiso deambularet ad uesperam.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
