Latin
Letter 147
Augustine, Epistulae 147.27
Unproofread scanNot analysed yet
Vides, quem ad modum uir sanctus enitatur mentes nostras ab omnibus carnis sensibus seuocare, ut aptas faciat ad uidendum deum. et tamen quid agit talis extrinsecus plantator et rigator, nisi intrinsecus operetur, qui dat incrementum, deus? quis enim sine adiutorio spiritus dei cogitare ualeat esse aliquid magisque esse quam omnia, quae per corpus sentiuntur, quod nec in loco uideatur nec quaerendum sit oculis nec audiatur affatu nec tactu teneatur nec sentiatur incessu et uideatur tamen sed corde mundo? neque enim de hac uita ille loquebatur, cum hoc diceret, quando quidem ab hoc saeculo, in quo deus apparuit non sicuti est, sed in specie qua noluit, quibus uoluit, satis discreuit saeculi futuri uitam discretione apertissima, ubi ait: 'Et quid mirum, si in praesenti saeculo, nisi quando uult, dominus non uidetur? in ipsa quoque resurrectione non facile est deum uidere nisi his, qui corde sint mundo, et ideo: Beati mundo corde; ipsi enim deum uidebunt'. hinc iam de illo saeculo dicere exorsus est, ubi deum uidebunt non omnes, qui resurgent, sed qui resurgent ad uitam aeternam, non indigni, de quibus dictum est: Tollatur impius, ne uideat claritatem domini, sed digni, de qualibus dixit ipse dominus, cum praesens non uideretur: Qui diligit me, mandata mea custodit, et: Qui diligit me. diligetur a patre meo et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi, nec hi, quibus dicetur: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius, sed hi. quibus dicetur: Venite, benedicti patria mei, percipite regnum, quod uobis praeparatum', est ab initio mundi. illi quippe ibunt in ambustionem aeternam, iusti autem in uitam aeternam. et quae est uita aeterna, nisi quod ipsa uita alibi dicit: Haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te unum deum uerum et, quem misisti, legum Christum, sed sic, quo modo promisit ostensurum se ipsum dilectoribus suis cum patre unum deum, non quo modo in hoc saeculo in corpore uisus est a bonis et a malis?