Latin
Letter 147
Augustine, Epistulae 147.3
Unproofread scanNot analysed yet
Exempli gratia dicam aliquid, quo ad haec certius praestruaris, et inde potissimum, unde nobis in hoc ipso opere' propositus est disputandi labor. credimus uideri deum nunc; ! num quia uidimus uel per oculos corporis, sicut uidemus hunc solem, uel mentis obtutu, sicut se quisque interius uidet ; uiuentem, uidet uolentem, uidet quaerentem, uidet scientem, ; uidet nescientem? tu itaque ipsa lectis his litteris solem quidem: uidisse te recolis per oculos corporis, potes etiam statim. uidere, si est id temporis et eo loci es, ubi ex ea parte caelum oculis tuis usque ad solem contuendum patet ad illa uero uidenda, quae mente conspici dixi, id est quod uiuas, quod uidere deum uelis, quod id requiras, quod te uiuere et uelle et quaerere scias, quo, modo autem deus uideatur, nescias, ad haec, inquam, omnia uidenda non oculos corporis adhibes nec interuallum loci, per quod intendatur obtutus, ut ad ea cernenda perueniat, sentis aut quaeris; sic uides uitam tuam, uoluntatem, inquisitionem, scientiam, ignorantiam, quia nec ipsa est contemnenda uisio uidere, quod nescias. sic, inquam, uides haec omnia, ut in te uideas, apud te habeas ac sine ullis figurarum liniamentis colorumque nitoribus tanto clarius et certius quanto simplicius interiusque conspicias. cum igitur nec corporis oculis sicut corpora siue caelestia siue terrestria nec mentis aspectu, sicut ea sunt, quorum nonnulla commemoraui, quae apud temet ipsam certissime intueris, nunc uideamus deum, cur credimus eum uideri, nisi quia scripturae accommodamus fidem, ubi legitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, et si qua alia in hanc sententiam eadem diuina auctoritate conscripta sunt, cui . non credere nefas ducimus, credere autem pietatis esse minime dubitamus ?