Latin
Letter 147
Augustine, Epistulae 147.30
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quare non ausus est dicere 'denique nec apostoli Christum uidebant', sed ait nec apostoli omnes', tamquam aliqui tunc uiderent ea uisione, in qua ipse et pater unum sunt? an forte illud adtendit, quod, cum Petrus dixisset: Tu es Christus filius dei uiui, responsum accepit: Beatus es, Simon Bar Iona, quia non tibi reuelauit caro et sanguis sed pater meus, qui in caelis est? quamuis illa reuelatio utrum per fidem tantae rei creditae an per uisionem conspectae facta in eius mente fuerit, non mihi uidetur elucere, cum et ipse Petrus tam paruulum se adhuc illi ostenderit, ut timeret, ne amitteret morientem, quem filium dei uiui, hoc est uitae fontem fuerat paulo ante confessus.