# Epistulae 147.31

Augustine, Epistulae, Letter 147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.31

Deinde potest mouere, quo modo iam ipsa dei substantia uideri potuerit a quibusdam in hac uita positis, propter illud, quod dictum est ad Moysen: Nemo potest faciem meam uidere et uiuere, nisi quia potest humana mens diuinitus rapi ex hac uita ad angelicam uitam, antequam per istam communem mortem carne soluatur. sic enim raptus est, qui audiuit illic ineffabilia uerba, quae non licet homini loqui, ubi usque adeo facta est ab huius uitae sensibus quaedam intentionis auersio, ut, siue corpore siue extra corpus fuerit, id est utrum, sicut solet in uehementiore extasi, mens ab hac uita in illam uitam fuerit alienata manente corporis uinculo, an omnino resolutio facta fuerit, qualis in plena morte contingit, nescire se diceret. ita fit, ut et illud uerum sit, quod dictum est: Nemo potest faciem meam uidere et uiuere, quia necesse est abstrahi ab hac uita mentem, quando in illius ineffabilitatem uisionis adsumitur, et non sit incredibile quibusdam sanctis nondum ita defunctis, ut sepelienda cadauera remanerent, etiam istam excellentiam reuelationis fuisse concessam. quod existimo cogitasse illum, qui noluit dicere 'nec apostoli Christum uidebant', sed ait 'nec apostoli omnes Christum uidebant' credens quibusdam eorum diuinitatis quoque ipsius uisionem, de qua loquebatur, etiam tunc potuisse donari certe propter beatum Paulum. quia et ipse quamuis nouissimus utique apostolus erat, qui de sua illa ineffabili reuelatione non tacuit.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
