Latin
Letter 147
Augustine, Epistulae 147.33
Unproofread scanNot analysed yet
Ista credo considerans uir ille sanctus, cuius uerba tractamus, nec apostoli', inquit, omnes Christum uidebant', quoniam forte aliqui eorum etiam ipso tempore uiderant secundum ista, quae dixi. ut autem probaret, quod dixit, quia non omnes uidebant, continuo subiecit: 'Et ideo ait: Tanto tempore uobiscum sum et adhuc me non cognouistis'. deinde subiungens, a qualibus deus uideatur illa contemplatione, sicuti est: (Qui enim cognouit', inquit, (quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum, et supereminentem scientiae caritatem Christi, uidit et Christum, uidit et patrem'.