# Epistulae 147.35

Augustine, Epistulae, Letter 147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.35

Unde autem nunc agimus propter contuitum spiritalem, cum dixisset: 'Qui cognouit, quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum, et supereminentem scientiae caritatem Christi, uidit et Christum, uidit et patrem', ne alicui tardissimo de corporali uisione dicere uideretur, 'nos enim', inquit, (iam secundum carnem non nouimus Christum sed secundum spiritum. spiritus enim ante faciem ; nostram Christus dominus'. quod ait hoc loco (nouimus), secundum fidem dixit, quae nunc est, non secundum contemplationem, quae tunc erit, quia et illud nouimus, quicquid fide non ficta etiamsi nondum per speciem contuendo iam tamen inconcusse credendo retinemus. denique cum dixisset iam non se secundum carnem Christum nosse, sicut apostolus ait, et addidisset testimonium de propheta 'spiritus enim ante faciem nostram Christus dominus', continuo subiecit: 'Qui nos in omnem plenitudinem dei misericordia sua implere dignetur, ut uideri possit a nobis'. certe manifestum est, quod illam notitiam, ubi dixerat 'nouimus', ex fide posuit, ex qua modo iustus uiuit, non ex contemplatione, qua deum uidebimus, sicuti est. hanc enim sibi et nobis consequenter optauit futuramque significauit dicendo: 'Qui nos in omnem plenitudinem dei misericordia sua implere dignetur, ut uideri possit a nobis'.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
