# Epistulae 147.42

Augustine, Epistulae, Letter 147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.42

Quae cum ita sint, obsecro te, cum agitur in te ipsa hoc' tam grande negotium, cum ab exterioribus interiora distinguis atque illa istis ineffabiliter anteponis cumque istis foris relictis in illis intrinsecus demoraris et ea suis quibusdam incorporalibus finibus metiendo diiudicas, in nulla te putas an in aliqua luce uersari? ego enim existimo, quod tanta ibi et talia tam uera, tam clara, tam certa uideri sine luce non possunt. ipsam igitur lucem, in qua illa cuncta perspicis, intuere et uide, utrum ad eam possit accedere ullus corporeorum radius oculorum. profecto non potest adtende etiam et, utrum in ea uideas ulla locorum spatia uel interualla, responde. nihil ibi tale, ut arbitror, inuenis, si uigilanter abigis ab aspectu intimo, quicquid imaginum corporalium exterioris hominis sensus inuexit. sed forte difficile est; inruit enim de consuetudine carnalis uitae in ipsos quoque interiores oculos turba phantasmatum in similitudinibus coi-porum, cui resistere conatus saltem auctoritate diuina exclamaui dolens in illa breui epistula et dixi: 'Audiat caro carnalibus cogitationibus ebria: Spiritus est deus'. neque enim cuiusquam magis quam etiam ipsam meam mentem ab huius modi uanitate illa increpatione compescui. facilius quippe inclinamur ad solita et amicum est infirmitati animae corporalem conuersationem introrsus uel mittere uel admittere, non ubi sana consistat, sed ubi languida quodam modo aut incumbat aut iaceat.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
