# Epistulae 147.44

Augustine, Epistulae, Letter 147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.44

Ecce etiam cantas, quantulacumque in nostra uoluntate consistit nobisque conspicua est, (nec in loco uidetur nec corporalibus oculis quaeritur nec circumscribitur uisu nec tactu tenetur nec auditur affatu nec sentitur incessu.. quanto u magis deus ipse, cuius hoc pignus in nobis est! nam si interior homo noster, quantulacumque imago eius non de, illo genita sed ab illo creata, quamuis adhuc renouetur de' die in diem, iam tamen in tali luce habitat, quo nullus oculorum corporalium sensus accedit, si ea, quae in illa luce M cordis oculis intuemur, et discernuntur inter se et nullis locorum spatiis separantur, quanto magis deus, qui lucem habitat inaccessibilem corporis sensibus, quo nec ipsius nisi mundi potest esse cordis accessus! cum igitur lucem istam omni corporali luci non solum iudicio rationis sed amoris quoque appetitu praeposuerimus, quanto id magis ualebimus, tanto melius ualebimus, donec sanentur omnes languores animae nostrae ab illo, qui propitius fit omnibus iniquitatibus nostris. in hac enim uiuaciore uita facti spiritales poterimus omnia diiudicare, ipsi uero a nemine diiudicari. animalis autem homo non percipit, quae sunt spiritus dei; stultitia est enim illi et non potest scire, quoniam spiritaliter diiudicatur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
