# Epistulae 147.46

Augustine, Epistulae, Letter 147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.46

Arbitror iam te concedere his omnibus consideratis recte dictum esse, quod (deus nec in loco uidetur sed mundo corde nec corporalibus oculis quaeritur nec circumscribitur uisu nec tactu tenetur nec auditur affatu nec sentitur incessu). et si quid in his minus intellegimus uel aliter sapimus, id quoque nobis deus reuelabit, si, in quod peruenimus, in eo ambulemus. peruenimus autem, ut credamus deum non corpus esse sed spiritum; peruenimus etiam, ut credamus, quod deum nemo uidit umquam et quod deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae et quod apud eum non est commutatio nec momenti obumbratio et quod i lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum uidit nec uidere potest, et quod pater et filius et spiritus sanctus unus deus est sine ulla diuersitate et separatione naturae et quod mundi corde eum uidebunt et quod similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est, et quod deus caritas est et, qui manet in caritate, in deo manet et deus in illo manet et quod pacem et sanctificationem sectari debemus, sine qua nemo poterit uidere deum, et quod corruptibile hoc ac mortale corpus nostrum in resurrectione commutabitur et induet incorruptionem atque inmortalitatem et quia seminatur corpus animale, resurget corpus spiritale transfigurante domino corpus humilitatis nostrae, ut conforme faciat corpori gloriae suae, et quod deus fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam et quod spiritu mentis nostrae renouamur in agnitionem dei secundum imaginem eius, qui creauit nos. in his atque huius modi scripturarum sanctarum auctoritatibus per fidem ambulantes qui dato uel adiuto diuinitus intellectu spiritaliter profecerunt et spiritalia spiritalibus comparare potuerunt, uiderunt melius uideri mente quam corpore et ea uideri mente, quae non continerentur locis nec inter se locorum interuallis separarentur nec minora essent in parte quam in toto.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
