Latin
Letter 147
Augustine, Epistulae 147.47
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc est. quod fiducialiter ille dixit, quod Cnec in loco deus uidetur sed mundo corde nec corporalibus oculis quaeritur nec circumscribitur uisu nec tactu tenetur nec auditur affatu nec sentitur incessu'. unde quia et inuisibilis in scripturis sanctis eius substantia commendatur et uisus esse a . plurimis per corpus et corporalibus locis in eisdem auctoritatibus inuenitur ant spiritu, quo corporales cernuntur imagines, per aliquam licet incorpoream tamen similitudinem corporis sicut »I in somnis uel in extasi, secreuit ille uir sanctus a dei natura huius modi uisiones easque dixit esse, quas dei uoluntas :elegisset, non quas natura formasset. facit enim istas deus. quibus, ut uult, cui uult, quando uult, appareat sua latente atque in se incommutabiliter manente substantia. si enim uoluntas nostra apud se manens et latens sine ulla sui commutatione, per quas se utcumque ostendat, exprimit uoces, quanto facilius deus omnipotens sua latente atque incommutabiliter manente natura, in qua uoluerit specie, potest, cui uoluerit, apparere, qui ex nihilo creauit omnia atque in se manens innouat omnia!