# Epistulae 147.48

Augustine, Epistulae, Letter 147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.48

Ad eam uero uisionem, qua uidebimus . deum, sicuti est, mundanda corda commonuit. quia enim corpora consuetudine loquendi uisibilia nominantur, propterea deus inuisibilis dicitur, ne corpus esse credatur, non quia corda munda suae substantiae contemplatione fraudabit, cum haec magna et summa merces deum colentibus et diligentibus promittatur dicente ipso domino, quando corporalibus oculis uisibiliter apparebat et inuisibilem se contuendum mundis cordibus promittebat: Qui diligit me, diligetur a patre meo et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi. haec quippe natura eius aequaliter cum patre inuisibilis sicut aequaliter incorruptibilis est, quae, sicut supra dictum est, continuatim apostolus posuit diuinam substantiam, qua potuit, hominibus praedicatione commendans. quam si oculi corporales in resurrectione mutata corporum qualitate conspicient, uiderint, qui hoc possunt adstruere; me plus mouet illius sententia, qui nec in ipsa resurrectione hoc corporalibus oculis sed mundis cordibus tribuit.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
