Latin
Letter 147
Augustine, Epistulae 147.49
Unproofread scanNot analysed yet
Et de spiritalis quidem corporis qualitate, quod resurrecturis promittitur, uel discere aliquid adhuc uel quaerere non recuso, si tamen de hac re disputantes illis uitiis carere possimus, quae plerumque studiis humanis et concertationibus t'xcitantur, dum supra, quam scriptum est, unus pro altero infletur aduersus alterum, ne, dum altercando quaerimus uestigare, quo modo possit uideri deus, ipsam pacem sanctificationemque perdamus, sine qua nemo poterit uidere deum; quod ipse auertat a cordibus nostris, ut ea suae contemplationi munda reddat atque custodiat. illud tamen quia non dubito, non requiro, quod dei natura numquam uideatur in loco. iam utrum possit huius corporis oculis uideri aliquid, quod in loco non uidetur, ab eis, qui hoc ualent disserendo monstrare. cum pace dilectionis audire paratus sum et, quod me monet, in commune conferre. sunt enim quidam, qui deum ipsum omnino corpus esse praesumunt putantes, quicquid corpus non est, nullam prorsus esse substantiam. istos omni modo auersandos censeo. sunt autem alii deum quidem ipsum corpus non esse minime dubitantes, sed ideo eos, qui ad uitam aeternam resurgent, etiam per corpus deum uisuros putant, quoniam talem sperant spiritalis corporis qualitatem, ut etiam ipsa, quae caro fuerat, spiritus fiat. quod si ita est, quantum distet a superiore opinione et quam hoc sit tolerabilius, etiam si uerum non sit, puto facillime iudicari: primo, quia multum interest, utrum de creatore an de creatura aliter aliquid sentiatur. quam ueritas habet; deinde, quia conatus mentis'� utcumque ferendus est uolentis corpus conuertere in spiritum, non in corpus deum; postremo, quia id, quod ego in illa epistula mea dixi de istis nostrae carnis oculis, quia neque nunc possunt neque tunc poterunt deum uidere, etiam sic uerum est; non enim dictum est nisi de oculis corporalibus, quod tunc non erunt, si corpus ipsum spiritus erit, ac per hoc corporei oculi numquam deum uidebunt, quia, cum uidebitur, spiritus eum, non corpus uidebit.