# Epistulae 147.50

Augustine, Epistulae, Letter 147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.50

Tota igitur quaestio iam remansit de corpore spiritali, quatenus induat incorruptionem et inmortalitatem hoc corruptibile atque mortale et quatenus ex animali in spiritale mutetur. quae diligentius sollicitiusque tractanda est maxime propter corpus ipsius domini, qui transfigurat corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae, ut possit sibi subicere omnia. cum enim et deus pater uideat filium et filius patrem, procul dubio non sunt audiendi, qui uisionem nolunt tribuere nisi corporibus. neque enim dici fas est, quod filium . pater non uideat, aut, et ipse ut uideat, corpore indutus est, si nonnisi ad corpus pertinet uisus. quid, quod in ipso mundi exordio, antequam a filio esset ulla forma serui suscepta, uidit deus lucem, quia bona est, et firmamentum et mare et aridam et omne faenum atque omne lignum, solem, lunam, stellas, reptilia animarum uiuarum, uolatilia caeli, animam uiuam? postremo uidit deus omnia, quae fecit, et ecce bona ualde. quod cum per quasque creaturas totiens scriptura repetisset, miror, unde nata fuerit illa opinio, qua putatum est tantum ad corpora pertinere uisionem. quae opinio de quocumque loquendi more orta sit, scripturae tamen sanctae non sic loqui solent, quae nisi non tantum corpori uerum etiam spiritui magisque spiritui quam corpori uisionem tribuerent, non prophetas proprie uidentes) appellauissent, qui non corpore sed spiritu etiam futura uiderunt.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
