Latin
Letter 147
Augustine, Epistulae 147.53
Unproofread scanNot analysed yet
2 2 Haec uerba sancti uiri, quae non carnalia sed spiritalia sunt, in quantum intellegis et uera esse, non quia ipse dixit, sed quia ueritas sine strepitu clamat, agnoscis, in tantum intellegis, unde adhaereas domino, teque ipsam intrinsecus praeparas incorporalem locum mansionis eius ad audiendum silentium narrationis eius et uidendam inuisibilem formam eius. beati enim mundo corde, quia ipsi deum uidebunt, non cum eis sicut corpus ex aliquo loci interuallo apparebit, sed cum uenerit ad eos et mansionem fecerit apud eos, quoniam sic implebuntur in omnem plenitudinem dei, non cum fuerint et ipsi plenus deus, sed cum perfecte fuerint pleni deo. si autem nonnisi corpora cogitamus et nec illud saltem digne cogitare possumus, unde uel ipsa corpora cogitemus, non; quaeramus, quid aduersum nos ipsos loquamur, sed ab hac potius carnali consuetudine orando et in anteriora nos extendendo corda mundemus. ut enim non tantum quod beatus Ambrosius uerum etiam quod sanctus Hieronymus dicam, (non solum patris diuinitatem sed ne filii quidem nec spiritus sancti, quia una in trinitate natura est, possunt oculi carnis aspicere sed oculi mentis, de quibus ipse saluator ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt). namque, sicut alibi idem Hieronymus breuiter ac ueraciter definiuit, 'res incorporalis corporalibus oculis non uidetur*.