# Epistulae 147.7

Augustine, Epistulae, Letter 147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/147.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/147.7

Quid ergo dicemus ? num satis est, ut inter aidere et credere hoc distare dicamus, quia praesentia uidentur, creduntur absentia? plane forsitan satis est, si praesentia illa hoc loco intellegamus dicta, quae praesto sunt sensibus siue animi sine corporis, unde etiam ducto uocabulo praesentia nominantur. sic enim hanc lucem corporis sensu, sic et meam uoluntatem plane uideo, quia praesto est animi mei sensibus atque intus mihi praesens est. si quis uero mihi indicet uoluntatem suam, cuius os et uox mihi praesens est, tamen, quia ipsa uoluntas, quam mihi indicat, latet sensum corporis et animi mei, credo, non uideo aut, si eum mentiri existimo, non credo, etsi forte, ut dicit, ita sit. creduntur ergo illa, quae absunt a sensibus nostris, si uidetur idoneum, quod eis testimonium perhibetur; uidentur autem, quae praesto sunt, unde et praesentia nominantur, uel animi uel corporis sensibus. nam cum sint quinque corporis sensus, cernendi, audiendi, olfaciendi, gustandi, tangendi, uisus quidem in eis praecipue oculis adtributus est, uerum tamen hoc uerbo utimur et in ceteris. neque . enim tantum dicimus: 'Vide, quid luceat\\ sed etiam: 'Vide, quid sonet'; : 'Vide, quid oleat'; 'Vide, quid sapiat'; 'Vide, quid caleat'. nec, quia dixi ea credi, quae absunt a sensibus nostris, sic accipiatur, ut inter illa deputentur, quae aliquando uidimus et nos uidisse retinemus certique sumus, quamuis tunc non praesto sint, cum recoluntur a nobis; neque enim inter - credita sed inter uisa deputantur et ideo nota sunt, non quia fidem habuimus aliis testibus, sed quia nos uidisse sine dubio recordamur et scimus.'.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
