# Epistulae 148.10

Augustine, Epistulae, Letter 148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.10

Beatissimus quoque Athanasius, Alexandrinus episcopus. cum ageret aduersus Arrianos, qui tantum modo deum patrem inuisibilem dicunt, filium uero et spiritum sanctum uisibiles putant. aequalem trinitatis inuisibilitatem scripturarum sanctarum testimoniis et diligentia suae disputationis adseruit instantissime suadens deum non esse uisum nisi adsumptione creaturae, secundum deitatis autem suae proprietatem omnino deum esse inuisibilem, id est patrem et filium et spiritum sanctum, nisi quantum mente ac spiritu nosci potest Gregorius etiam, sanctus episcopus orientalis, apertissime dicit deum natura inuisibilem, quando patribus uisus est sicut Moysi, cum quo facie ad faciem loquebatur, alicuius conspicabilis materiae dispositione adsumpta salua sua inuisibilitate uideri potuisse. hoc est, quod etiam noster dicit Ambrosius et patrem et filium et spiritum sanctum ea specie uideri, quam uoluntas elegerit, non natura formauerit, ut et illud uerum sit, quod deum nemo uidit umquam, quae uox ipsius domini Christi est, et: Quem nemo hominum uidit nec uidere potest, quae uox apostoli, immo eius per apostolum Christi est, et illa non repudientur testimonia scripturarum, quibus deus uisus esse narratur, quia et inuisibilis est per propriam deitatis naturam et, cum uult, uideri potest per adsumptam, sicut placuerit, creaturam.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
