# Epistulae 148.16

Augustine, Epistulae, Letter 148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.16

De spiritali autem corpore, quod in resurrectione habebimus, quantam capiat in melius commutationem, utrum in simplicitatem spiritus cedat, ut totus homo iam spiritus sit, an, quod magis puto, sed nondum plena fiducia confirmo, ita futurum sit spiritale corpus, ut propter quandam ineffabilem facilitatem spiritale dicatur, seruet tamen substantiam corporalem, quae per se ipsam uiuere ac sentire non possit sed per illum, qui ea utitur. spiritum — neque enim et nunc, quia corpus dicitur animale, eadem est animae natura quae corporis —, et utrum, si corporis quamuis iam inmortalis atque incorruptibilis natura seruabitur, adiuuet tunc aliquid spiritum ad uidenda ipsa uisibilia, id est corporalia, sicut nunc tale aliquid nisi per corpus uidere non possumus, an uero etiam sine organo corporis ualeat tunc spiritus noster nosse corporalia — neque enim et deus talia per sensus corporis nouit — et multa alia, quae in hac quaestione mouere possunt, fateor me nondum alicubi legisse, quod mihi sufficere existimarem sine ad discendum sine ad docendum.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
