# Epistulae 148.17

Augustine, Epistulae, Letter 148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.17

Ac per hoc, si non displicet huic fratri mea qualiscumque cautela, interim, propter quod scriptum est: Quoniam uidebimus eum, sicuti est, quantum possumus, cor mundum ad illam uisionem ipso adiuuante praeparemus. de corpore autem spiritali pacatius et diligentius inquiramus, ne forte aliquid certum ac liquidum, si nobis hoc utile esse nouit, secundum scripturas suas deus demonstrare dignetur. si enim hoc inuenerit inquisitio diligentior, tantam futuram corporis mutationem, ut possit uidere inuisibilia, non, ut opinor, talis potentia corporis menti auferet uisionem, ut exterior homo deum uidere tunc possit, non possit interior, quasi tantum foris sit deus ad hominem et intus non sit in homine, cum apertissime scriptum sit: Ut sit deus omnia in omnibus, aut ita sit intus ille, qui sine ullis locorum spatiis ubique totus est, ut foris tantum uideri ab exteriore homine possit, intus autem ab interiore non possit. quae si absurdissime sentiuntur — magis enim sancti pleni erunt deo, non inanes intrinsecus ab illo circumdabuntur extrinsecus nec caeci intrinsecus eum, quo pleni erunt, non uidebunt et tantum forinsecus oculati eum, quo circumdabuntur, uidebunt —, restat, ut interim de uisione dei secundum interiorem hominem certissimi simus. si autem etiam corpus mira commutatione hoc ualuerit, aliud accedet, non illud abscedet.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
