Latin
Letter 148
Augustine, Epistulae 148.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterum nihil tale de deo sentiens sed eum incommutabilem et incorporalem spiritum ubique totum esse credens si tantam quisquam mutationem huius corporis futuram putat, cum ex animali fuerit spiritale, ut etiam substantiam incorporalem non locorum interuallis uel spatiis diuisibilem uel etiam membrorum liniamentis ac finibus terminatam sed ubique totam per tale corpus uidere possimus, uolo, et me doceat, si uerum sapit; si autem in hoc falsum sentit, longe tolerabilius est corpori aliquid adrogare quam deo derogare. et si uera est ista sententia, non erit contraria uerbis meis, quae in illa epistula posui. istius namque corporis oculos dixi non uisuros deum hoc intuens, quod istius corporis oculi omnino non possunt cernere nisi corpora, quae ab eis aliquo loci interuallo separata sunt; nam si nullum interuallum sit, nec ipsa corpora per eos uidemus.