# Epistulae 148.3

Augustine, Epistulae, Letter 148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.3

Porro autem, si in tantam sui dissimilitudinem nostra corpora mutabuntur, ut oculos habeant, per quos uideatur illa substantia, quae non per locorum spatia uel diffunditur uel finitur alibi habens aliam partem alibi aliam, in minore loco minorem in maiore maiorem, sed ubique incorporaliter tota est, longe aliud erunt haec corpora et non erunt ipsa nec sola detracta mortalitate atque corruptione et ponderis grauitate aliud erunt, sed in uirtutem ipsius mentis quodam modo. conuertentur, si uidere poterunt, quo modo tunc menti nunc autem nec ipsi menti uidere concessum est. si enim mutatis moribus dicimus hominem non esse, qui fuit, si denique mutatis aetatibus ipsum corpus dicimus non esse, quod fuit, quanto magis ipsum non erit tanta conuersione mutatum, ut non solum inmortaliter uiuat, uerum etiam inuisibilem uideat! quapropter, si uidebunt deum, non istius corporis oculi uidebunt, quia et in hoc non erit ipsum corpus usque in illam uim potentiamque mutatum, et non est contraria ista opinio illis uerbis epistulae meae. si autem hactenus non erit ipsum, quia nunc mortale tunc inmortale, nunc adgrauans animam tunc nullo pondere ad omnem motum erit facillimum ad uidenda uero ea, quae locorum spatiis interuallisque cernuntur, si non aliud quam ipsum erit, substantiam incorporalem et ubique totam nullo modo uidebit. siue ergo illud siue hoc uerum sit, secundum utrumque uerum est, quod istius corporis oculi deum non uidebunt; aut enim istius erunt et non uidebunt aut non erunt istius, si uidebunt, quoniam tanta commutatione longe alterius corporis erunt.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
