# Epistulae 148.4

Augustine, Epistulae, Letter 148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/148.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/148.4

Sed paratus sum, si quid de hac re melius nouit hic frater, uel ab ipso uel ab illo, a quo didicit, discere. quod si inridenter dicerem, etiam illud de deo corporali membrisque per loca diuisibili dicerem paratum esse me discere. quod non dico, quia non inridenter loquor et talem deum non esse omnino non ambigo et, ne talis esse crederetur, illam epistulam scripsi. in qua dum essem in admonendo sollicitus, quamuis nominibus tacitis in corripiendo nimius atque inprouidus fui nec fraternam et episcopalem personam sicut frater et episcopus, quem ad modum dignum fuerat, cogitaui. hoc non defendo, sed reprehendo; hoc non excuso, sed accuso; ignoscatur, peto; recordetur nostram dilectionem pristinam et obliuiscatur offensionem nouam. faciat certe, quod me non fecisse suscensuit; habeat lenitatem in danda uenia, quam ego in illa epistula conscribenda non habui. hoc per tuam caritatem rogo, quod praesens praesentem rogare nolueram, si eius haberem copiam. quod cum conatus essem, scribente ad eum uiro uenerabili nobisque omnibus honore praeferendo uenire noluit dolum forsitan meum, sicut pleraque humana sunt, quantum existimo, suspicatus. a quo me longe abesse tu illi fac fidem, quantum potes, qui praesens facilius potes. indica ei, cum quanto et quam uero dolore de offensione animi eius tecum fuerim conlocutus. nouerit, quam non eum contemnam et quantum in illo deum timeam et cogitem caput nostrum, in cuius corpore fratres sumus. ad locum, in quo habitat, ideo mihi non putaui esse ueniendum, ne spectaculum faceremus ridendum alienis, nostris dolendum, nobis pudendum. per tuam sanctitatem et caritatem totum recte agi potest; ab illo quippe agitur, qui per fidem suam habitat in corde tuo, quem credo quod non spernit in te, cum agnoscit in se.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
