Latin
Letter 149
Augustine, Epistulae 149.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quod de peruentione tam prospera fratris et conpresbyteri nostri Quinti et qui cum eo nauigauerunt cito nos dominus exhilarauit nuntiantibus litteris sanctitatis tuae, gratias agens ei, qui recreat afflictos et humiles consolatur, et sinceritati cordis tui occasione filii et condiaconi nostri Rufini, quae proxima occurrit, nunc rescripta persoluo; de litore Hipponiensi namque profectus est. et adprobo misericordiae consilium, quod tibi dominus inspirauit mihique insinuare dignatus es. ipse et hoc adiuuet, ipse prosperet, qui iam curam nostram ex magna parte leniuit, quia peruectus et commendatus est cai-issimus homo non solum bonis operibus sed etiam sanctis orationibus tuis. .